Exegi monumentum aere perennius. Odi, III 30, vv. 1-9 prima parte

Exegi
monumentum aere perennius

regalique situ pyramidum altius,

quod
non
imber
edax,
non
aquilo impotens

possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum.  5

non omnis
moriar multaque pars mei

vitabit Libitinam; usque ego postera

crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex.

dicar, qua violens obstrepit Aufidus  10

et qua pauper aquae Daunus agrestium

regnavit populorum, ex humili potens,

princeps Aeolium carmen ad Italos

deduxisse modos. sume superbiam

quaesitam meritis et mihi Delphica  15

lauro cinge volens, Melpomene, comam