M472 – ESAMI DI MATURITà â‚¬ CLASSICA

Tema di LATINO

L’uomo è per sua natura assetato di conoscenza

Solemus dicere summum bonum esse secundum naturam vivere: natura nos ad utrumque genuit, et contemplationi rerum et actioni. Nunc id probemus quod prius diximus. Quid porro? Hoc non erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quan¬tam cupidinem habeat ignota noscendi, quam ad omnes fabulas excitetur? Navigant quidam et labores pere¬grinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotumque. Haec res ad spectacula po¬pulos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora ex¬quirere, antiquitates evolvere, mores barbararum audire gentium. Curiosum nobis natura ingenium dedit et, artis sibi ac pulchritudinis suae conscia, spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta, tam nitida et non uno genere formosa solitudini ostenderet. Ut scias illam spectari voluisse, non tantum aspici, vide quem nobis locum dederit. In media nos sui parte constituit et circum¬spectum omnium nobis dedit; nec erexit tantummodo homi¬nem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit; deinde, sena per diem, sena per noctem signa perducens nullam non partem sui explicuit, ut per haec, quae obtulerat oculis eius, cupiditatem faceret etiam cete¬rorum.

SENECA

______________________________________________

Durata massima della prova: 4 ore.
E’ consentito soltanto l’uso del vocabolario latino.
Non è consentito lasciare l’Istituto prima che siano trascorse 3 ore dalla dettatura del tema.