La lettera del prete Gianni – riassunto in italiano di Carlo Zacco
6 Agosto 2015Dialogo sopra i due massimi sistemi di Galileo Galilei – di Carlo Zacco
6 Agosto 2015Lettera del Prete Gianni
Indirizzo
1. , potentia et virtute Dei et domini nostri
Iesu Christi dominus dominantium, Emanueli, Romeon gubernatori, salute gaudere
et gratia ditandi ad ulteriora transire.

Premessa
2. Nuntiabatur apud maiestatem nostram, quod
diligebas excellentiam nostram et mentio altitudinis nostrae erat apud te. Sed
per apocrisiarium nostrum cognovimus, quod quaedam ludicra et iocunda volebas
nobis mittere, unde delectaretur iusticia nostra. 3. Etenim si homo sum, pro
bono habeo, et de nostris per apocrisiarium nostrum tibi aliqua transmittimus,
quia scire volumus et desideramus, si nobiscum rectam fidem habes et si per
omnia credis in domino nostro Iesu Christo.

Il PRETE GIANNI si rivolge al suo destinatario.
4. Cum enim hominem nos esse cognoscamus, te Graeculi tui Deum esse existimant,
cum te mortalem et humanae corruptioni subiacere cognoscamus. 5. De consueta
largitatis nostrae munificentia, si aliquorum, quae ad gaudia pertinent, habes
indigentiam, per apocrisiarium nostrum et per scedulam dilectionis tuae nos
certifica et impetrabis. 6. Accipe ierarcham in nomine nostro et utere tibi,
quia libenter utimur lechito tuo, ut sic confortemus et corroboremus virtutem
nostram ad invicem. Tigna quoque nostrum respice et considera. 7. Quodsi ad
dominationem nostram venire volueris, maiorem et digniorem domus nostrae te
constituemus, et poteris frui habundantia nostra, et ex his, quae apud nos
habundant, si redire volueris, locupletatus redibis. 8. Memorare novissima tua
et in aeternum non peccabis.
Il PRETE GIANNI presenta se stesso
Signore dei Signori.
9. Si vero vis cognoscere magnitudinem et
excellentiam nostrae celsitudinis et in quibus terris dominetur potentia nostra,
intellige et sine dubitatione crede, quia ego, presbiter Iohannes, dominus
sum dominantium et praecello in omnibus divitiis, quae sub caelo sunt,
virtute et potentia omnes reges universae terrae. Septuaginta duo
reges nobis tributarii sunt.
Cristiano devoto.
10. Devotus sum christianus,
et ubique pauperes christianos, quos clementiae nostrae regit imperium,
defendimus et elemosinis nostris sustentamus.
Difensore del sepolcro.
11. In voto habemus visitare
sepulchrum domini cum maximo exercitu, prout decet gloriam maiestatis nostrae
humiliare et debellare inimicos crucis Christi et nomen eius benedictum
exaltare.
Il PRETE GIANNI presenta il suo regno
Estensione.
12. In tribus Indiis dominatur magnificentia nostra, et transit terra
nostra ab ulteriore India, in qua corpus sancti Thomae apostoli requiescit, per
desertum et progreditur ad solis ortum, et redit per declivum in Babilonem
desertam iuxta turrim Babel.
Province tributarie.
13. Septuaginta duae provinciae serviunt nobis, quarum paucae sunt
christianorum, et unaquaeque habet regem per se, qui omnes sunt nobis tributarii.
Creature straordinarie.
14. In terra nostra oriuntur et nutriuntur
elephantes, dromedarii, cameli, ypotami, cocodrilli, methagallinarii,
cametheternis, thinsiretae, pantherae, onagri, leones albi et rubei, ursi albi,
merulae albae, cicades mutae, grifones, tigres, lamiae, hienae, boves agrestes,
sagittarii, homines agrestes, homines cornuti, fauni, satiri et mulieres eiusdem
generis, pigmei, cenocephali, gygantes, quorum altitudo est quadraginta
cubitorum, monoculi, cyclopes et avis, quae vocatur fenix, et fere omne genus
animalium, quae sub caelo sunt.
Interpolatore C: i popoli cannibali
Popoli che mangiano solo carne.
15. Habemus alias gentes, quae solummodo vescuntur carnibus tam
hominum quam brutorum animalium et abortivorum, quae nunquam timent mori.
Et cum ex his aliquis
moritur, tam parentes eius quam extranei avidissime comedunt eum,
dicentes: «Sacratissimum est humanam carnem manducare».

I nomi dei popoli cannibali.
16. Nomina quarum sunt haec:
Gog et Magog, Amic, Agic, Arenar, Defar, Fontineperi, Conei, Samantae,
Agrimandi, Salterei, Armei, Anofragei, Annicefelei, Tasbei, Alanei.

Il precedente di Alex Magno.
17. Istas nempe et alias
multas generationes Alexander puer magnus, rex Macedonum,
conclusit inter altissimos montes in partibus aquilonis.

Il PRETE GIANNI si serve di loro contro i
nemici…
Quas cum volumus ducimus super
inimicos nostros et data eis licentia a maiestate nostra, quod eos
devorent, continuo nullus hominum, nullum animalium remanet, quin statim
devoretur.

…e li riporta indietro
scortati. 18. Inimicis
namque devoratis, reducimus eas ad propria loca. Et ideo reducimus,
quia, si absque nobis reverterentur, omnes homines et universa animalia,
quae invenirent, penitus devorarent.

Loro funzione nel Giudizio
Universale. 19. Istae
quidem pessimae generationes ante consummationem saeculi tempore Antichristi
egredientur a quatuor partibus terrae et circuibunt universa
castra sanctorum et civitatem magnam Romam, quam proposuimus dare filio
nostro, qui primo nascetur nobis, cum universa Italia et tota Germania et
utraque Gallia, cum Anglia, Britannia et Scotia; dabimus ei Hispaniam et
totam terram usque ad mare coagulatum.

Loro destino dopo il Giudizio.
20. Nec mirum, quia numerus earum est sicut harena, quae est in litore
maris, quibus certe nulla gens, nullum regnum resistere poterit. Hae vero
generationes, sicut quidam propheta prophetavit, propter suas abhominationes
non erunt in iudicio, sed deus mittet super eas ignem de caelo, et
ita consummabit eas, quod nec etiam cinis ex eis remanebit. [Fine C]

No animali velenosi.
21. Terra nostra melle fluit lacte habundat. In aliqua terra
nostra:
nulla venena
nocent nec garrula rana coaxat,
nocent nec garrula rana coaxat,
scorpio nullus
ibi, nec serpens serpit in herba.
ibi, nec serpens serpit in herba.
Venenata animalia non possunt habitare in eo
loco nec aliquos laedere.
loco nec aliquos laedere.
Pietre preziose.
22. Inter paganos per quandam provinciam nostram transit fluvius, qui vocatur
Ydonus. Fluvius iste de paradiso progrediens expandit sinus suos per
universam provinciam illam diversis meatibus, et ibi inveniuntur naturales
lapides, smaragdi, saphiri, carbunculi, topazii, crisoliti, onichini,
berilli, ametisti, sardii et plures preciosi lapides.
La radice di assenzio.
23. Ibidem nascitur herba, quae
vocatur assidios, cuius radicem si quis super se portaverit, spiritum
immundum effugat et cogit eum dicere, quis sit et unde sit et nomen eius.
Quare immundi spiritus in terra illa
neminem audent invadere.
Il bosco del pepe e i serpenti.
24. In alia quadam provincia nostra universum
piper nascitur et colligitur, quod in frumentum et in annonam et corium et
pannos commutatur. 25. Est autem terra illa nemorosa ad modum salicti,
plena per omnia serpentibus. Sed cum piper maturescit, accendunt nemora
et serpentes fugientes intrant cavernas suas, et tunc excutitur piper de
arbusculis et desiccatum coquitur, sed qualiter coquatur, nullus extraneus scire
permittitur.
Interpolatore A: approfondimento sul Pepe
e i serpenti
e i serpenti
(Sed cum piper maturescit) veniunt universi
populi de proximis regionibus, secum ferentes paleas, stipulas et ligna
aridissima, quibus cingunt totum nemus undique, et cum ventus flaverit
vehementer, ponunt ignem infra nemus et extra, ne aliquis serpens
extra nemus possit exire, et sic omnes serpentes in igne fortiter accenso
moriuntur praeter illos, qui suas intrant cavernas.
26. Ecce consumpto igne viri et
mulieres, parvi et magni, portantes furcas in manibus, intrant nemus et
omnes serpentes assos furcis extra nemus proiciunt et ex eis densissimos
acervos componunt, veluti in area fit paleis granis excussis. Sic
siccatur piper et de arbusculis combustis colligitur et coquitur.

La fonte miracolosa : i sapori.
27. Quod nemus situm est ad
radicem montis Olimpi, unde fons perspicuus oritur, omnium in se specierum
saporem retinens. Variatur autem sapor per singulas horas diei et noctis, et
progreditur itinere dierum trium non longe a paradyso, unde Adam fuit expulsus.
Salute e giovinezza.
28. Si quis de fonte illo ter ieiunus gustaverit, nullum ex illa die
infirmitatem patietur, semperque erit quasi in aetate XXX duorum annorum,
quamdiu vixerit.
Pietre che rendono giovani e danno la
vista. 29. Ibi sunt
lapilli, qui vocantur midriosi, quos frequenter ad partes nostras deportare
solent aquilae, per quos reiuvenescunt et lumen recuperant.
Vista, invisibilità, buoni sentimenti.
30. Si quis illum in digito
portaverit, ei lumen non deficit, et si est imminutum, restituitur et cum plus
inspicitur, magis lumen acuitur.
Legitimo Carmine consecratus hominem reddit invisibilem, fugat odia,
concordiam parat, pellit invidiam.
Interpolatore E: l’isola della manna e i
draghi
draghi
La manna.
1. In extremis mundi partibus versus
meridiem habemus quandam insulam magnam et inhabitabilem, in qua dominus
omni tempore bis in septimana copiosissime pluit manna, quod a
populis circumhabitantibus colligitur atque comeditur, nec al’io cibo
vescuntur. Non enim arant, seminant, metunt, nec aliquo modo conmovent
terram ad uberrimum fructum percipiendum ex ea. Sapit hoc namque manna in
ore ipsorum quemadmodum sapiebat in ore filiorum Irahel in exitu de Egypto.

Caratteristiche del popolo:
fedeltà e uguaglianza sociale. 2. Isti siquidem non connoscunt
mulieres nisi suas uxores. Non habent invidiam neque odium,
pacifice vivunt, non litigant inter se pro suo; super se non habent
maiorem nisi quem miserimus pro tributo nostro recipiendo. Solvunt
namque pro tributo singulis annis maiestati nostrae L elephantes et totidem
ypotamos, et ipsos honeratos lapidibus preciosis et obrizo auro.
Habundant certe homines terrae
illius lapidibus preciosis fulvissimoque auro.

Longevità.
3. Isti homines, qui sic caelesti
pane vivunt, omnes vivunt quingentis annis. Verumtamen in capite C
annorum reiuvenescunt et renovantur omnes bibendo ter de quodam
fonte, qui egreditur ad radicem cuiusdam arboris illo stantis, videlicet in
praedicta insula. Et aqua ter sumpta seu bibita, ut ita dicam senectutem C
annorum ita abiciunt et ea ita denudantur, ut sine hesitatione videantur
esse in aetate XXX vel XL annorum et non amplius. Et sic semper singulis C
annis reiuvenescunt et ex toto mutantur.

Culto dei morti.
4. Porro finitis D annis moriuntur et, ut est consuetudo gentis
illius, non sepelliuntur sed deferuntur ad praenominatam insulam et
ad arbores illo stantes eriguntur, folia quorum nullo tempore
decidunt et sunt densissima. Umbra quorum foliorum gratissima et earum
arborum fructus odore suavissimo.
Caro illorum mortuorum non
pallescit, non putrescit, non umescit, non cinerescit seu pulverescit, sed
sicut vivens erat recens et colorata, sic permanebit usque ad
Antichristi tempora illaesa, sicut quidam propheta prophetavit.

Il giorno del giudizio.
5. Temporibus vero Antichristi, ut sermo divinus impleatur, qui dictus est
ad Adam: terra es et in terram reverteris, tunc quidem aperietur per se
terra profundissime, nullo eam fodiente, et sic absorbebit eos terra. Et
illis absorbtis claudetur terra, sicut prius erat, et ita caro illorum sub
terra fiet terra, et inde resurgent et venient ad iudicium iudicandi aut
iudicaturi.

La caverna dei draghi.
6. Est etiam versus septentrionem in ea parte, in qua mundus finitur, quidam
noster locus, qui dicitur caverna draconum. Longe lateque nimia
difficultate et asperitate asperrimus atque difficilis, profundissima
profunditate profundissimus
est et multum cavernosus seu latebrosus. In quo quidem loco sunt infinita
milia draconum terribilium, quos incolae illarum provinciarum circumstantium
cum maxima diligencia custodiunt, ne aliqui Indorum incantatores vel aliunde
venientes quemquam illorum draconum queant furari.

Domesticazione dei draghi.
7. Solent namque principes Indorum in nuptiis et in aliis conviviis suis
dracones habere et sine draconibus non putant plenum convivium habere. Et
sicut pastores armentorum et iumentorum pullos equorum solent humiliare et
humanizare, docere atque domare, ac propriis nominibus eos vocare, frenum et
sellam eis imponere et quocunque vol’unt equitare, sic et isti homines, qui
habent custodiam et disciplinam draconum, praepositi draconum, suis
incantacionibus et veneficiis eosdem dracones humiliant, humanizant,
docent atque perdomant et propriis nominibus eos vocant, frenum
et sellam eis imponunt et, quando et quocunque vol’unt, equitant.

Tributi al PRETE GIANNI.
7a. Isti populi draconum singulis annis magnificentiae nostrae solvunt
pro tributo C homines, magistros draconum, et C dracones ita humanizatos,
quod sunt inter homines velut oves, et cum hominibus, caput et caudam hinc
et illinc deducendo, admirabiliter ludunt, sicut canes. Isti nempe
homines cum draconibus sunt nostri cursores, quos, cum nostrae placet
clemenciae, cum ipsis draconibus per aera volantes mittimus per universa
climata mundi, scire volentes undique universa nova.

Il mare sabbioso.
31. Inter cetera, quae mirabiliter in terra
nostra contingunt, est harenosum mare sine aqua.
Harena enim movetur et tumescit in
undas ad similitudinem omnis maris et nunquam est tranquillum.
Hoc mare neque navigio neque al’io modo transiri
potest, et ideo cuiusmodi terra ultra sit sciri non potest. Et quamvis omnino
careat aqua, inveniuntur tamen iuxta ripam a nostra parte diversa genera
piscium ad comedendum gratissima et sapidissima, alibi nunquam visa.
Il fiume di pietre.
32. Tribus dietis longe ab hoc mari sunt montes
quidam, ex quibus descendit fluvius lapidum eodem modo sine aqua, et
fluit per terram nostram usque ad mare harenosum.
Caratteristiche del fiume.
33. Tribus diebus in
septimana fluit et labuntur parvi et magni lapides et trahunt secum
ligna usque ad mare harenosum, et postquam mare intraverit fluvius, lapides et
ligna evanescunt nec ultra apparent. Nec quamdiu fluit, aliquis eum transire
potest. Aliis quatuor diebus patet transitus.
Interpolatore C : La pietra
cava
cava
Proprietà della pietra.
34. Est etiam inter mare harenosum et inter praedictos montes in planicie
lapis admirandae virtutis, vim in se habens fere incredibilis medicinae.
Curat enim tantum christianos vel id fieri cupientes, a quacumque
detineantur infirmitate, hoc modo.

Com’è fatta.
35. Est lapis quidam cavus ad modum conchae aeneae, in quo semper est
aqua in altitudine quatuor digitorum, et custoditur semper a duobus
senibus, reverendae sanctitatis viris.

Riti di guarigione.
36. Illi primo interrogant venientes, si
Christiani sint vel fieri velint, deinde, si sanitatem toto corde desiderent.
Quod quum fuerint professi,
vestibus propriis exuti, intrant concham.
Et si vera professi sunt, aqua incipit
crescere et adeo crescit, quod cooperit ita eum totum, quod super caput
eius ascendit. Idque tercio facit. 37. Deinde paulatim decrescit et redit ad
cottidianam mensuram. Et sic qui intraverat ascendit de aqua sanus factus a
lepra vel a quacumque detinebatur infirmitate.

Il fiume sotterraneo.
38. Iuxta desertum inter montes
inhabitabiles sub terra fluit rivulus quidam, ad quem non patet aditus nisi ex
fortuito casu. Aperitur enim aliquando terra et si quis inde transit tunc
potest intrare et sub velocitate exire, ne forte terra claudatur. Et
quicquit de harena rapit, lapides preciosi sunt et gemmae preciosae, quia
harena et sabulum nichil sunt nisi lapides preciosi et gemmae preciosae.
Le pietre preziose.
39. Et rivulus iste fluit in aliud flumen ampl’ioris magnitudinis, in quod
homines terrae nostrae intrant et maximam habundantiam preciosorum lapidum inde
trahunt; nec audent illos vendere, nisi prius excellentiae nostrae ipsos
demonstrent. Et si eos in thesauro nostro
vel ad usum potentiae nostrae retinere volumus data medietate precii
accipimus; sin autem, libere eos vendere possunt.
Bambini addestrati alla raccolta delle pietre.
40. Nutriuntur autem in terra illa pueri in aqua, ita ut propter
inveniendos lapides aliquando tribus vel quatuor mensibus sub aqua tantum
vivant.
Le X tribù di Israele.
41. Ultra fluvium vero lapidum sunt
X tribus Iudaeorum, qui quamvis fingant sibi reges, servi tamen nostri
sunt et tributarii excellentiae nostrae.
Le Salamandre.
42. In alia quadam provincia iuxta torridam
zonam sunt vermes, qui lingua nostra dicuntur salamandrae. Isti vermes
non possunt vivere nisi in igne, et faciunt pelliculam quandam circa se,
sicut alii vermes, qui faciunt sericum.
Lavorazione della pelle.
43. Haec pellicula a dominabus palatii nostri studiose operatur, et inde habemus
vestes et pannos ad omnem usum excellentiae nostrae. Isti panni non nisi
in igne fortiter accenso lavantur.
Ricchezze del PRETE GIANNI :
44. In auro et argento et
lapidibus preciosis, elephantibus, dromedariis, camelis
et canibus habundat serenitas nostra.
Ospitalità e assenza di povertà.
45. Omnes extraneos
hospites et peregrinos recipit mansuetudo nostra. Nullus pauper est
inter nos.
Assenza di furti e ricchezza del
popolo. 46. Fur nec
praedo invenitur apud nos, nec adulator habet ibi locum
neque avaricia. Nulla divisio
est apud nos. Homines nostri habundant in omnibus diviciis. Equos paucos habemus
et viles. Neminem nobis habere
credimus parem in diviciis nec in numero gentium.
Interpolatore E: le dieci
pietre
pietre
Le V pietre virtuose.
8. Praeterea inter cetera mirabilia nostrae terrae, quae hominibus videntur
nimis incredibilia, habemus V lapides incredibiliter virtuosos magnitudine
avellanae.

1: freddo.
9. Primi quorum natura talis est, quod tam in yeme quam in aestate, si sub
divo ponatur, undique circa se ad X miliaria tam magnum et ita asperrimum
frigus facit, quod nullus siquidem hominum nullumque animalium per
dimidiam dietam possit pati, quin statim constipetur et moriatur.

2: caldo.
10. Secundi lapidis natura est talis, quod similiter tam in ieme quam in
aestate, si sub caelo ponitur, tam magnum et ita ferventissimum calorem
faciat, quod nulla vivens creatura per dimidiam dietam posset pati, quin,
velut stupa in camino ignis ardentis conburitur, penitus conburatur ac in
cinere resolvatur.

3: clima mite.
11. Tercius lapis est
medius inter utrumque. Qui non est frigidus neque calidus sed est frigidus
et calidus; in utroque ita est contemperatus, quod huius et huius
intemperiem ita modificat, quod eorum asperitas in nullo quidquam potest
nocere.

4 : luce.
12. Quartus lapis talis est, quod, si in media nocte in magnis tenebris sub
caelo ponitur, circa se ad decem miliaria tam magnum lumen et splendorem
facit, quod nihil tam subtile tam exiguum potest cogitari, quin quisque
tamquam in media die, sole lucidissime lucente, clarissime posset intueri.

5 : buio.
13. Quintus vero talis est, quod, si in media die, fervescente sole, ponitur
sub caelo, undique circa se similiter ad X miliaria talem facit cum
tenebris obscuritatem, quod nullus siquidem mortalium potest aliquid
videre, nec etiam potest ubi sit scire vel cogitare.

Funzionano all’aperto.
14. Isti namque lapides, ut dictum est, si sub caelo fuerint positi,
praedictas habent virtutes, si vero fuerint absconsi, nec istas
virtutes habent nec alias, immo ita deformes sunt, quod nichil penitus
valere videntur.

Le V pietre consacrate e
inconsacrate. 15. Al’ios
V lapides habemus, III quorum sunt consecrati et II inconsecrati.

1 : acqua in latte.
16. Primus istorum duorum naturaliter talis est virtutis, quod, si ponatur
in vas plenum aqua, statim ex ipsa aqua fit lac albissimum, ad
comedendum atque ad bibendum dulcissimum ac suavissimum, de nullo siquidem
animali eo melius et suavius. Si vero ex ipsa aqua lapis iste astrahatur,
remanet utrumque quod erat.

2 : acqua in vino.
17. Natura secundi lapidis talis est, quod similiter, si in vas plenum aqua
ponatur, illico ex ipsa aqua fit vinum meracissimum, multum redolens
et ad bibendum certe valde gratissimum. De vite aut de arbore aliqua nusquam
profecto reperitur eo melius et dulcius. Et si de ipsa aqua iste lapis
eripitur, quod erat utrumque remanet, ut de al’io lapide dictum est superius.

3 : pesca.
18. Primus lapidum consecratorum ita est consecratus, quod, si mittitur in
aqua, in qua pisces sunt, statim quum ponitur in ipsa, omnes pisces,
ubicunque fuerint in aqua, citissime veniunt ad eum nec ab eo possunt
separari, donec est in aqua. Tanta est virtus consecracionis ipsius lapidis.
Et tunc quicunque vult pisces capere, sine rete et hamo et sine omni al’io
artificio de parvis et magnis piscibus secundum suam voluntatem
quantoscunque vult et absque labore potest habere. Cum vero de aqua
emittitur, recedunt pisces, quocumque vol’unt.

4 : caccia.
19. Secundus lapis ita consecratus est, quod, si quilibet venator per silvam
gradiens nervis draconum eundem lapidem ligatum post se trahat, omnes
siquidem bestiae, tam maiores quam minores, tam ursi quam leones, tam
cervi quam caprioli, tam lepores quam vulpes, tam lupi quam ceterae bestiae
ibidem commorantes velocissimo cursu ipsum venatorem secuntur,
quocumque ierit, nec queunt se ab ipso separare, quamdiu eas vult ducere.
Tanta est virtus consecracionis ipsius lapidis. Et tunc ex illis bestiis,
quantum quisque voluerit, absque impedimento valet capere. Nec est
mirum, quia non possunt se defendere aut quoquam ire. Recepto vero lapide et
a nervis draconum absoluto et in sinu absconso, recedunt bestiae quocunque
vol’unt.

5 : fuoco.
20. Tercius lapis tali modo est
consecratus, quod, si calido sanguine leonis fuerit aspersus, talis
ignis ex eo exit, quod tam aquam quam lapides, tam terram quam
cetera, quae ei opponuntur, velut stupam facillime penitus conburit, nec
potest aliquo modo extingui, nisi lapis iste adspergatur calido sanguine
draconis. Quando namque nostrae placet maiestati talem ignem facere,
habemus leones et dracones paratos, quorum quidem sanguine ignis iste
accenditur et extinguitur. Tali
quippe igne consumimus inimicos nostros, si aliquando aliqui nobis apparent.

Il PRETE GIANNI va in guerra.
47. Quando procedimus ad bella contra inimicos nostros, XIII cruces magnas
et praecelsas, factas ex auro et lapidibus pretiosis, in singulis plaustris
loco vexillorum ante faciem nostram portari facimus, et unamquamque ipsarum
secuntur X milia militum et C milia peditum armatorum, exceptis aliis,
qui sarcinis et curribus et inducendis victualibus exercitus deputati
sunt.
La croce di legno e il vaso di terra.
48. Cum vero simpliciter equitamus, ante maiestatem nostram praecedit lignea
crux, nulla pictura neque auro aut gemmis ornata, ut semper simus memores
passionis domini nostri Iesu Christi, et vas unum aureum, plenum terra,
ut cognoscamus, quia caro nostra in propriam redigetur originem terram.
IL vaso d’oro.
49. Et aliut vas argenteum, plenum
auro, portatur ante nos, ut omnes intelligant nos dominum esse dominantium.
50. Omnibus diviciis, quae sunt in mundo, superhabundat et praecellit
magnificentia nostra.
La menzogna.
51. Inter nos nullus mentitur, nec aliquis potest mentiri. Et si quis ibi
mentiri coeperit, statim moritur quasi mortuus inter nos reputatur, nec eius
mentio fit apud nos nec honorem ulterius apud nos consequitur. 52. Omnes
sequimur veritatem et diligimus nos invicem. Adulter non est inter
nos. Nullum vicium apud nos regnat.
Pellegrinaggio a San Daniele.
53. Singulis annis visitamus corpus sancti Danielis prophetae cum
exercitu magno in Babilone deserta, et omnes armati sunt propter tyros et al’ios
serpentes, qui vocantur terrentes. 54. Apud nos capiuntur pisces, quorum
sanguine tinguitur purpura. 55. Municiones habemus multas, gentes fortissimas et
diversiformes. Dominamur Amazonibus et etiam Pragmanis.
Interpolatore C : le Amazzoni e
i Bragmani
i Bragmani
Territorio delle amazzoni.
k. Amazones sunt mulieres, quae habent reginam per se, habitacio quarum est
una insula, quae extenditur in omni parte usque ad mille miliaria, et
circumcingitur undique quodam flumine, quod non habet principium
neque finem, sicut anulus sine gemma. Latitudo huius fluminis est M
quingentorum LXV stadiorum.

Pesci-cavallo.
l. In isto namque flumine sunt pisces
dulcissimi ad comedendum et aptissimi ad capiendum. Sunt et alii pisces
ibidem, formati ut magni dextrarii, habentes quatuor pedes optime
dispositos, collum longum decenter, caput breve, aures acutas et caudas
iacentes maxime convenienter. m. Isti siquidem naturaliter sunt ita
humani, velut ab hominibus essent nutriti, et in cursu ita veloces,
sicuti venti marini, qui ultro se ad capiendum in litore offerunt, bini et
bini masculus et femella. Quos quando vol’unt Amazones equitant tota die,
et in nocte sinunt eos in aquam redire. n. Non enim pisces sine aqua
possunt vivere ultra diem. Sunt et alii formati ut pulcherrimi
pallafredi vel muli et pingues ut rombi, quos per totam
diem similiter equitant, in sero dimittunt eos in aquam ire.
Alii sunt ut boves et
asini formati, quibus arant, seminant, ligna, lapides et quaecunque vol’unt
trahunt tota die, et in nocte sunt in aqua usque ad alium diem.

Persci-cane, pesci-uccello.
o. Sunt et alii formati ut parvi et magni
canes, et ita veloces sunt in cursu et in venacione docti, quod nulla
bestia potest ante eos fugere vel latere, quin statim capiatur. Alii sunt
ut pulcherrimi accipitres vel austures, falcones hrodiones
formati, et sunt ita pulcherrimi, ac si decies vel vicies essent mutati, ac
ita sunt fortes et veloces in volatu, quod nulla siquidem avis potest fugere
ab eis, ut non statim capiatur.

Mariti.
p. Mariti praedictarum mulierum
non morantur cum eis nec audent ad eas venire nisi statim vellent mori,
sed habitant in ripa praedicti fluminis ultra. Statutum est enim, quod
quicunque vir intraverit praedictam insulam, ipso die morietur. Istae
namque vadunt ad eos et stant cum eis per septimanam vel per XV dies
vel plures et postea dimittunt eas ad alias redire.

Figli: maschi e femmine.
q. Quando nascuntur
pueri,
nutriunt eos usque ad VII annos et postea reddunt eos patribus.
Quando vero nascuntur puellae, retinent eas secum. Istae Amazones sunt
doctissimae in bello et maxime in arcu, contis et venabulis.

Armi e abilità in guerra.
r. Habent arma
argentea, quia non habent aliud aes sive metallum nisi argentum, unde
faciunt vomeres, ligones, securim et alia instrumenta. Habent etiam
terrenos equos fortissimos et velocissimos, super quos pugnant, et cum
pugnant in ipsa pugna […], ut ante et retro et ex omni parte vulnerent et
perimant inimicos. Velocius siquidem se volvunt super equos quam
volvatur ipsa rota figuli, quum est in maximo motu rotandi. Currunt
nempe propriis pedibus ita ut, si simul cum sagitta emissa fuerit de arcu
incipiunt ire, antequam cadat in terram, velocissimo cursu eam manu
recipiant.

Il PRETE GIANNI si serve delle
Amazzoni. s. Quando
altitudini nostrae placet ex hiis exercitum colligere, super inimicos
nostros ducimus decies centena milia vel plures, si volumus. Mariti vero
earum secuntur eas, non ut pugnent sed ut adorent eas, cum redeunt de pugna
cum victoria.

Bragmani.
t. Bragmani infiniti sunt
et simplices homines, puram vitam ducentes. Nol’unt plus habere
quam racio naturae exigit. Omnia compiaciuntur et sustinent. Illud dicunt
esse superfluum quod non est necessarium. Sancti sunt in carne
viventes. u. Quorum sanctitate et iusticia universa fere christianitas
ubique sustentatur, ut credimus, et ne a dyabolo superetur, oracionibus
eorum defenditur. Isti serviunt maiestati nostrae solummodo oracionibus
suis nec nos aliud ab eis habere volumus.

Il palazzo del PRETE GIANNI.
56. Palatium vero, quod
inhabitat sublimitas nostra, ad instar et similitudinem palacii, quod
apostolus Thomas ordinavit Gundoforo, regi Indorum, in officinis et reliqua
structura per omnia simile est illi. 57. Laquearia, tigna quoque et epistilia
sunt de lignis cethim. Coopertura eiusdem palacii est de ebeno, ne
aliquo casu possit comburi. In extremitatibus vero super culmen palacii sunt
duo poma aurea, et in unoquoque sunt duo carbunculi, ut aurum
splendeat in die et carbunculi luceant in nocte. 58. Maiores palacii portae
sunt de sardonico immixto cornu cerastis, ne aliquis latenter possit intrare cum
veneno, ceterae ex ebeno, fenestrae de cristallo. 59. Mensae, ubi
curia nostra comedit, aliae ex auro aliae ex ametisto, columpnae, quae
sustinent mensas, ex ebore. 60. Ante palacium nostrum est platea
quaedam, in qua solet iusticia nostra spectare triumphos in duello.
Pavimentum est de onichino et parietes intexti onichino, ut ex virtute
lapidis animus crescat pugnantibus.
La camera del PRETE GIANNI.
61. In praedicto palacio nostro non accenditur lumen in nocte nisi quod
nutritur balsamo. 62. Camera, in qua requiescit sublimitas nostra,
mirabili opere auro et omni genere lapidum est ornata. Si vero alicubi
propter ornatum sit onichinus, circa ipsum eiusdem quantitatis quatuor
sunt corneolae, ut ex virtute earum iniquitas onichini temperetur. 63.
Balsamum semper in eadem camera ardet. Lectus noster est de saphiro
propter virtutem castitatis.
Le donne del regno.
64. Mulieres speciosissimas habemus, sed non accedunt ad nos nisi
causa procreandorum filiorum quater in anno, et sic a nobis
sanctificatae, ut Bersabee a David, redit unaquaeque ad locum suum.
Il pranzo.
65. Semel in die comedit curia nostra. In mensa nostra comedunt omni die
XXX milia hominum praeter ingredientes
et exeuntes. Et hi omnes accipiunt expensas singulis diebus de camera
nostra tam in equis quam in aliis expensis. 66. Haec mensa est de pretioso
smaragdo, quam sustinent duae columpnae de ametisto. Huius lapidis virtus
neminem sedentem ad mensam permittit inebriari.
Lo specchio.
67. Ante fores palatii nostri iuxta locum, ubi pugnantes in duello agonizant,
est speculum praecelsae magnitudinis, ad quod per CXXV gradus
ascenditur. 68. Gradus vero sunt de porfiritico, partim de serpentino et
alabastro a tercia parte inferius. Hinc usque ad terciam partem superius sunt de
cristallo lapide et sardonico.
Superior vero tercia pars de
ametisto, ambra, iaspide et panthera.
Struttura su cui poggia lo specchio.
69. Speculum vero una sola columpna innititur. Super ipsam vero basis
iacens, super basim columpnae duae, super quas item alia basis et super ipsam
quatuor columpnae, super quas item alia basis et super ipsam VIII columpnae,
super quas item alia basis et super ipsam columpnae XVI, super quas item alia
basis, super quam columpnae XXXII, super quas item alia basis et super ipsam
columpnae LXIIII, super quas item alia basis, super quam item columpnae LXIIII,
super quas item alia basis et super ipsam columpnae XXXII. Et sic descendendo
diminuuntur columpnae, sicut ascendendo creverunt, usque ad unam.
70. Columpnae autem et bases eiusdem
generis lapidum sunt, cuius et gradus, per quos ascenditur ad eas.
Funzione dello specchio.
71. In summitate vero supremae columpnae est speculum, tali arte consecratum,
quod omnes machinationes et omnia, quae pro nobis et contra nos in
adiacentibus et subiectis nobis provinciis fiunt, a contuentibus liquidissime
videri possunt et cognosci. 72. Custoditur autem a XII milibus
armatorum tam in die quam in nocte, ne forte aliquo casu frangi possit aut
deici.
La corte del PRETE GIANNI.
73. Singulis mensibus serviunt nobis reges VII, unusquisque illorum in
ordine suo, duces LXII, comites CCCLXV in mensa nostra, exceptis illis, qui
diversis officiis deputati sunt in curia nostra. 74. In mensa nostra
comedunt omni die iuxta latus nostrum in dextra parte archiepiscopi XII, in
sinistra parte episcopi XX, praeter patriarcham sancti Thomae et
protopapaten Sarmagantinum et archiprotopapaten de Susis, ubi thronus
et solium gloriae nostrae residet et palacium imperiale.
Quorum unusquisque singulis mensibus redeunt ad
domum propriam per vices suas. Ceteri a latere nostro nunquam discedunt. 75.
Abbates vero secundum numerum dierum anni serviunt nobis in capella nostra
et singulis mensibus redeunt ad propria, et alii totidem singulis kalendis ad
idem officium capellae revertuntur.
Interpolatore B: il secondo palazzo;
Il palazzo.
76. Habemus aliud palatium non maioris longitudinis sed maioris
altitudinis et pulchritudinis, quod factum est per revelationem, quae,
antequam nasceremur, apparuit patri nostro, qui ob sanctitatem et
iusticiam, quae mirabiliter vigebant in eo, vocabatur Quasideus.

La rivelazione a Quasideus.
77. Dictum namque est ei in somnis: «Fac
palatium filio tuo, qui nasciturus est tibi, qui erit rex regum terrenorum
et dominus dominantium universae terrae. 78. Et habebit illud palatium a Deo
sibi talem gratiam collatam: quod ibi nullus unquam esuriet, nullus
infirmabitur, nullus etiam intus existens poterit mori in illa die, qua
intraverit. Et si validissimam famem quis habuerit et infirmetur ad mortem,
si intraverit palatium et steterit ibi per aliquam moram, ita exiet satur,
ac si de centum ferculis comedisset, et ita sanus, quasi nullam infirmitatem
in vita sua passus fuisset».

C) 79. Nascetur etiam in eo fons quidam super
omnia sapidissimus et odoriferus, qui nunquam exibit de palacio, sed de uno
angulo, quo nascetur, fluet per palacium ad alium angulum ex adverso, et ibi
recipiet eum terra, et sub terra revertetur ad ortum suum, quemadmodum sol de
occidente revertitur sub terra ad orientem. 80. Sapiet enim in ore cuiusque
gustantis quicquid optabit comedere et bibere. Tanto siquidem odore replebit
palacium, ac si omnia genera pigmentorum, aromatum et unguentorum ibi pilarentur
et commoverentur et multo his plus omnibus. 81. De quo quidem fonte si quis per
triennium et trimensium et tres septimanas et per tres dies et per tres horas
omni die ter ieiunus gustaverit et in tribus horis ita gustaverit, quod nec ante
ipsam horam et post horam, sed in spacio, quod est infra principium et finem
uniuscuiusque istarum trium horarum, ter ieiunus gustaverit, ante siquidem
trecentos annos et tres menses et tres septimanas et tres dies et tres horas non
morietur, et erit semper in aetate extremae iuventutis. 82. Porro quicumque
tamdiu vixerit, in ultima die praedictorum temporum convocabit parentes et
amicos suos et dicet eis: «Amici mei et proximi mei, ecce iam cito moriar.
Rogo vos, ut claudatis super me
sepulchrum, et orate pro me». 83. Hoc nempe dicto ilico intrabit sepulchrum et,
valedicens eis, deponet se, quasi velit dormire et ut impleatur prophetia
«finita iam hora reddet animam creatori suo». 84. Videntes autem hoc omnes more
solito plangent super corpus dilecti et clauso sepulchro commendant eum domino
et recedunt.

B) 85. Mane facto Quasideus, pater
meus, perterritus de tanta visione, surrexit et,

C) cum cogitaret et multum esset
sollicitus, audivit altisonam vocem, quam et omnes, qui secum aderant, audierunt
dicentem: 86. «O Quasideus, fac quod praeceptum est tibi, noli aliquo modo
hesitare, quia omnia erunt, sicut tibi praedicta sunt». 87. Ad istam nempe vocem
admodum confortatus est pater meus et statim

B) praecepit palatium fieri, in cuius
compositione non sunt nisi lapides preciosi et aurum optimum liquatum pro
cemento. 88. Caelum eiusdem, i. tectum, est de lucidissimis saphiris, et
clarissimi topazii passim sunt interpositi, ut saphiri ad similitudinem
purissimi caeli et topacii in modum stellarum palatium illuminent. 89.
Pavimentum vero est de magnis tabulis cristallinis.
Camera nec alia divisio est infra palatium.
Quinquaginta columnae de auro purissimo ad modum acus formatae intra palatium
iuxta parietes sunt dispositae. 90. In unoquoque angulo est una, reliquae infra
ipsas locatae sunt. Longitudo unius cuiusque columpnae est LX cubitorum,
grossitudo est, quantum duo homines suis ulnis circumcingere possunt, et
unaquaeque in suo cacumine habet unum carbunculum adeo magnum, ut est magna
amphora, quibus illuminatur palatium ut mundus illuminatur a sole.

91. C) Sed si quaeris,
B) quare columpnae sint ut acus acutae? Hac
videlicet de causa, quia, si ita essent grossae superius ut inferius, pavimentum
et totum palatium non ita illuminaretur splendore carbunculorum. 92. Tanta est
namque claritas ibi, ut nichil tam exiguum, tam subtile possit excogitari, si in
pavimento esset, quin posset ab aliquo intueri. 93. Nulla fenestra nec aliquod
foramen est ibi, ne claritas carbunculorum et al’iorum lapidum claritate
serenissimi caeli et solis aliquo modo possit obnubilari.

C) 94. Porta est una in eo de purissimo et
lucidissimo cristallo, circumcincta de auro fulvissimo, posita ad orientem,
altitudo cuius est centum XXX cubitorum, quae quando sublimitas nostra venit ad
palatium, per se aperitur et clauditur, nullo eam tangente. Sed quando alii
intrant, ostiarii eam claudunt et aperiunt. 95. Omni siquidem die intramus
palacium istud ad bibendum de fonte, quando sumus in civitate illa, in qua est
palacium, quae dicitur Briebric. Quando vero equitamus, facimus de fonte illo,
quocumque imus, nobiscum portari, et omni die ter ieiuni gustamus, sicut in
paterna visione praeceptum est.

B) 96. In die nativitatis nostrae et cotiens
coronamur, intramus palatium istud et tamdiu sumus intus, donec potuissemus ibi
comedisse, et inde eximus saturi, ac si omni genere ciborum essemus repleti.

C) 97. Si iterum quaeris, cum creator
omnium fecerit nos praepotentissimum et gloriosissimum super omnes mortales,
quare sublimitas nostra digniori quam presbiteratus nomine nuncupari se non
permittat, non debet prudentia tua admirari.
98. Plures enim in curia nostra ministeriales
ha-bemus, qui digniori nomine et officio, quantum ad eccle-siasticam dignitatem
spectat, et etiam maiori quam nos in divinis officiis praediti sunt. Dapifer
enim noster primas est et rex, pincerna noster archiepiscopus et rex, camerarius
noster episcopus et rex, marescalcus noster rex et archimandrita, princeps
cocorum rex et abbas. Et icirco altitudo nostra non est passa se nominari eisdem
nominibus aut ipsis ordinibus insigniri, quibus curia nostra plena esse videtur,
et ideo minori nomine et inferiori gradu propter humilitatem magis elegit
nuncupari.

C) 99. De gloria et potentia nostra non possumus
ad praesens satis tibi dicere.
Sed cum veneris ad nos, dices, quia vere sumus dominus dominantium universae
terrae. Hoc tantillum interim scias, quod
extenditur terra nostra in partem unam fere ad quatuor menses in amplitudine, in
altera vero parte nemo potest scire quantum protendatur dominium nostrum. 100.
Si potes dinumerare stellas caeli et harenam maris, dinumera et dominium nostrum
et potestatem nostram.