ESAME DI STATO DI LICEO CLASSICO

Pubblicità

Sharing is caring!

Pubblicità

   –   2002

CORSO DI ORDINAMENTO
Versione di: LATINO

Non c’è amicizia senza lealtà

Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius, quam in amicitia quaerimus, fides; nihil est enim stabile quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est qui rebus isdem moveatur, eligi par est. Quae omnia pertinent ad fidelitatem; neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum; neque vero qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam quam iam dudum tracto constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.
 

Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
 

Cicerone

______________________________
Durata massima della prova: 4 ore.
E’ consentito l’uso del dizionario di latino.
Non è consentito lasciare l’Istituto prima che siano trascorse 3 ore dalla dettatura del tema

Pubblicità
shares
%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: