Miser Catulle, desinas ineptire


Smettila di impazzire

Carme 8 del Liber catullianus

  • 8 Miser catulle, desinas ineptire Prima parte della spiegazione del carme 8 del Liber catullianus “Smettila di impazzire” 3C videolezione su youtube – prof. Luigi Gaudio – classe IIIC Liceo Scientifico “Vico” di Corsico

  • 8 Miser catulle desinas ineptire Seconda parte della spiegazione del carme 8 del Liber catullianus “Smettila di impazzire” 3C videolezione su youtube – prof. Luigi Gaudio – classe IIIC Liceo Scientifico “Vico” di Corsico

Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.                    5
Ibi illa multa cum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult: tu quoque inpote,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,                    10
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella. Iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te, quae tibi manet vita?                    15
quis nunc te adibit? cui videbiris bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.